Principorum primorum cognitionis metaphysicae nova dilucidatio, quam consensu amplissimae facultatis philosophicae dissertatione publica in auditorio phil. Die 27. Septembr. horis VIII-XII habenda pro receptione in eandem defendet M. Immanuel Kant, Regiom. respondente Christophoro Abrahamo Borchard, Heiligenb. Bor. s.s. Theol. cultore, opponentibus Iohanne Godofredo Möller, Regiom. S. S. Theol. Stud., Friderico Henrico Samuele Lysio, Regiom. i.u.c. et Iohanne Reinholdo Grube, Regiom. i.u.c. anno MDCCLV
01 pervulgato illo influxus physici aliquanto certe est emendatius, originem 02 scilicet ipsam aperiens mutui rerum nexus, extra substantiarum solitario 03 consideratarum principium quaerendam, in quo tritum illud causarum efficientium 04 systema potissimum a vero aberravit. 05
SCHOLION. En igitur, Lector benevole, principia duo cognitionis metaphysicae 06 reconditioris, quorum ope in regione veritatum haud contemnenda 07 dicione potiri licet. Qua quidem ratione si haec scientia solerter colatur, non 08 adeo sterile deprehendetur ipsius solum, et quod ipsi intentatur a contemptoribus 09 otiosae et umbraticae subtilitatis opprobrium, cognitionis nobilioris larga 10 messe redarguetur. Sunt quidem, qui, depravatarum consequentiarum in scriptis 11 acerrimi venatores, e sententiis aliorum semper quoddam virus elicere docti 12 sunt. Hos vero fortasse etiam in his nostris nonnulla in peiorem sensum detorquere 13 posse, quanquam non iverim infitias, eos tamen sensu suo abundare 14 passus mearum partium esse reor, non quod cuipiam fortasse perperam iudicare 15 libeat, curare, sed in recto indaginis atque doctrinae tramite pergere, in 16 quo conamine ut faveant, quicunque de litteris ingenuis bene cupiunt, quanta 17 decet observantia, rogo.