Meditationum quarundam de igne succincta delineatio, quam specimen causa amplissimae facultati philosophicae, ut examini benevole admittatur, humillime offert Immanuel Kant, Reg. Bor., scientiarum phil. cultor. Regiomonti Die 17 Aprilis Anno 1755
01 sit aequalis causae, videatur offendere, tamen si pensitaveris, primam vel 02 minimae scintillulae ad flammam excitandam sollicitationem nihil aliud agere, 03 quam quod particulam minimam inflammabilis vaporis in motum undulatorium 04 elementi sui ignei concitet; quod cum leviter coƫrcitum magno conatu se liberet, 05 et vibrationes peragat, circumfusas pariter concitando violentiam motus per totam 06 massam propagat. Neque mireris, effectum parvulae causae hic immensum 07 quantum augescere, quippe elateria aetheris conclusi se retinaculis attractionis 08 liberantia praestant hoc pacto effectus, qui sollicitationem accendentis flammulae 09 proprie non tanquam causam agnoscunt; pendent enim proprie ab attractione 10 olei, cuius subtilissima divisio materiae conclusae semet magna violentia 11 expediendi copiam fecit. Porro vapor constituit fluidum, propter elastici 12 aetherei non adeo cohibiti liberiores vibrationes in undulando efficacius et propter 13 eiaculatam hoc pacto materiam igneam tam calefaciendis corporibus, quam 14 spargendo lumini ceteris ignitis corporibus aptius. 15
Conclusio.
16
Verum opellae vix inchoatae iam coronidem impono. Non diutius 17 moror Viros officiis gravioribus districtos hoc, quicquid est, opusculi 18 meque ipsum simul propensae voluntati atque benevolentiae