Immanuel Kant (Darstellung von ...) Kants naturtheoretische Begriffe (1747-1780) - Eine Datenbank zu ihren expliziten und impliziten Vernetzungen
 
in neuem Fenster öffnen in neuem Fenster öffnen
Band:01 [Akademie Ausgabe] (503 Seiten)
ausgewaehlter Ausschnitt:Seite 473 bis Seite 487
Kurztitel des Ausschnitts:1756d Monad. phys.
Titel:Metaphysicae cum geometria iunctae usus in philosophia naturali, cuius Specimen I. continent Monadologiam Physicam : quam consentiente amplissimo philosophorum ordine Die X. Aprilis horis VIII-XII in auditorio phil. defendet M. Immanuel Kant, respondente Luca Davide Vogel, reg. bor. s. theol. cultore, opponentibus adolescentibus ingenius ac perpolitis Ludovico Ernesto Borowski, Regiom. bor. s. theol. cultore, Georgio Ludovico Muehlenkampf, Trempia ad Darkehmiam Borusso s. theol. cultore, et Ludovico Ioanne Krusemarck, Kyrizensi Marchico s. theol. cultore. Anno MDCCLVI
Ausblenden

erste Seite vorherige Seite
01

Elementa singula simplicia spatium praesentia suae occupant vi quadam
02 definita, externas substantias ab eodem arcente. Cum vero vis quaelibet finita
03 gradum habeat ab alia maiori superabilem, patet huic repulsivae aliam opponi
04 posse fortiorem, cui cum in eadem distantia arcendae vis elementi ingenita non
05 sufficiat, patet illam in spatium ab ipso occupatum aliquatenus penetraturam.
06 Sed vires quaelibet e puncto definito in spatium exporrectae cum pro distantiae
07 augmento debilitentur, vim hanc repulsivam, quo propius centro acceditur
08 activitatis, eo et fortius reagere patet. Et quoniam vis repellens, quae in data
09 a centro repulsionis distantia finita est, in proportione definita appropinquationum
10 crescit, ad punctum ipsum infinita sit necesse est, patet, per nullam vim
11 cogitabilem elementum penitus penetrari posse. Erit igitur perfecte elasticum
12 et plura eiusmodi iunctis elasticitatibus constituent medium primitive elasticum.
13 Quod haec elasticitas sit in diversis diversa, e coroll. prop. X. linea 4, 5 patet.


14

COROLL. Elementa sunt perfecte impenetrabilia, hoc est, quantacunque
15 vi externa spatio, quod occupant, penitus excludi nescia, sed sunt condensibilia,
16 et corpora etiam talia constituunt, quippe concedentia aliquantulum vi externae
17 comprimenti. Hinc origo corporum s. mediorum primitive elasticorum, in
18 quibus aetherem s. materiam ignis in antecessum profiteri liceat.


19

Finis.

Seite 487