Immanuel Kant (Darstellung von ...) Kants naturtheoretische Begriffe (1747-1780) - Eine Datenbank zu ihren expliziten und impliziten Vernetzungen
 
in neuem Fenster öffnen in neuem Fenster öffnen
Titelinformationen Einblenden (1770 De mundi)

erste Seite vorherige Seite
01 demonstrato habitum sit, sed quia, si materiam ipsam fluxam et transitoriam
02 admiseris, nihil plane stabile et perdurabile reliqui fieret, quod
03 explicationi phaenomenorum secundum leges universales et perpetuas
04 adeoque usui intellectus amplius inserviret.


05

Et haec quidem de methodo, potissimum circa discrimen sensitivae
06 atque intellectualis cognitionis, quae si aliquando curatiori indagatione
07 ad amussim redacta fuerit, scientiae propaedeuticae loco erit, omnibus
08 in ipsos metaphysicae recessus penetraturis immensum quantum profuturae.


10

NOTA. Quoniam in postrema hac sectione indagatio methodi omnem facit
11 paginam, et regulae praecipientes veram circa sensitiva argumentandi formam propria
12 luce splendeant, nec eam ab exemplis illustrationis causa allatis mutuentur,
13 horum tantummodo quasi in transcursu mentionem inieci. Quare mirum non est,
14 nonnulla ibi audacius quam verius plerisque asserta visum iri, quae utique, cum aliquando
15 licebit esse prolixiori, maius argumentorum robus sibi exposcent. Sic, quae
16 ยง. 27 de immaterialium localitate attuli, explicatione indigent, quam, si placet, quaeras
17 apud Eulerum l. c. Tom. 2. p. 49-52. Anima enim non propterea cum corpore
18 est in commercio, quia in certo ipsius loco detinetur, sed tribuitur ipsi locus in universo
19 determinatus ideo, quia cum corpore quodam est in mutuo commercio, quo soluto
20 omnis ipsius in spatio positus tollitur. Localitas itaque illius est derivativa et
21 contingenter ipsi conciliata, non primitiva atque exsistentiae ipsius adhaerens condicio
22 necessaria, propterea quod quaecunque per se sensuum externorum (quales
23 sunt homini) obiecta esse non possunt, i. e. immaterialia, a condicione universali externe
24 sensibilium
, nempe spatio, plane eximuntur. Hinc animae localitas absoluta et
25 immediata denegari et tamen hypothetica et mediata tribui potest.

Seite 419